- POPELLUS Tunicatus
- POPELLUS Tunicatusapud Horatium, l. 1. Ep. 7. ad Maesenatem, v. 65.Vilia vendentem tunicato scruta popello:est quae tunicata plebs, Auctori de Causis corr. eloq. c. 7. alibi pullata turba; quod, qui de infima plebe erant, tunicas sine togis, et quidem pulli coloris, gestarent. Quemadmodum tunicatam Carthaginensium iuventutem Ennius dixit. Varroni laudatus, apud Nonium, quod nec Poeni pallium supra tunicam haberent amictui. Ita enim in Plauti Paenulo, Actu. 5. sc. 2. v. 16. servus, advenientem Hannonem tunicatum conspicatus,Sed quaenam illaec, ait, avis est, quae huc cum tunicis advenit?Numnam ita balneis circumductus pallio?Facies quidem aedepol Punica est.Assimilans eum homini, qui pallium in balneis amiserit, et cum sola tunica domum se recipiat etc. Sed et in municipiis vulgo tunicati Romani, qua de re nos suô locô. Vide Salmas. Not. ad Tertulliam. de Pallie.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.